S. Convenerat, ut Grimmam secederemus, quom et adfertur, in eadem
ibi navi nos fore et me bona scholae pars rogat, ne qua
subito moveam, quando metus adhuc magis quam periculum videretur.
Hae me caussae retinuerunt hactenus, nihil contaturum, ubi periculi
magnitudo imperaverit. Misnerus Cembergae eventum rei expectat;
secessit et Aurogallus; praeter hos, quod sciam, ex lectoribus nemo.
Atque ut illis fraudi esse non debet imbecillitas, ita nolim, temeritatem
interpreteris id quod fit a nobis. Videor enim et rei conditioni
et scholae necessitati adhuc paruisse. Urbis nostrae grammaticus,
vir pius et sancte eruditus, te rogat obnixe, ut, si quid potes,
se in re necessaria adiuves. Ambit autem επισκοπήν quandam
Coburgen[sem], ut ex ipsius, opinor, literis intelliges. Facies
in eo non tam ipsi quam ecclesiae Coburgen[sem] rem utilem, cui
concionatorem talem dederis. Non est enim, quod tu fortasse suspi-
cere, ex iis qui quiritari tantum, non εύαγγελίζεσϑαι didicerunt.
In me collatum puta quidquid in illum contuleris. Mitto tibi
meas Θέσεις de missa, in quibus non puto te desideraturum
modestiam. Quanquam, si sciam studia mea laboresque non
probari illu[stri]ss[imo] Principi, etiam hac hora hinc soluturus sim.
Sensi et sentio in missae caussa, ut mihi debere videor.
Atque utinam tu, cariss[ime] Spalatine, aestimes, quas animarum legio-
nes sacerdotia perdiderint. Ecce autem et Misneri literas
de sacerdote, quem vinctum habuit Moguntinus. Addidi Fabricia-
nam ad me, ut videas, quantum illi sit imminutus animus
quem putabant paulo ante tam multa minari. Vale et
me in fidem tuam commendatum in tuo grege agnoscas.

Philippus tuus.