S.D. Quid causae esse dicam, quod nullas
ad me literas mittis, cum et ipse nuper
tibi scripserim et discedentem tam diligenter
rogarim, ut de [?] mea filia deque
tuis rebus ac de scholae statu, [?] quam plurimum
et saepiss[ime] ad me scribers. Non libet
dicere, quibus suspicionibus animus meus crucietur.
Quare, si mea [?] officia aliquando tibi
grata fuerunt, vicissim hac in re mihi
ut reddas gratiam, oro. Scribes autem, etiamsi
ego abero; nam [?] Paulus noster tuas mihi
literas mittere poterit. [?]
Spirae conventum indixit Imperator, ubi
suam sententiam de conciliandis ecclesiis
proponet. Qualis sit futura, nondum
scimus. Illud tantum scio, seviciam
in Belgico post Caesaris adventum
auctam esse. Gandavi pretextu doctrinae
aliquot locupletes et honesti viri interfecti
sunt. Sed spero deum ecclesias nostras defensurum
esse. Bene vale et [?] rescribe. 16
Maii 1540.
Philippus Melanthon.