Page
 

Firmissimam Spiritus S. obsignationem
in Domino Jesu!
 
Vir summe Reverende, et Magnifice,
Parens in Christo venerande!
 
Nuper tumultuarie adeo meas ad Dominum Martinium et Rumplerum
scriptas obsignavi literas, ut ne quidem certiorem te fecerim, me
eo ipso die ultimas concionis imprimendae chartas accepisse. Dabis
illud festinationi, qua pressus literas ad Te ipsum dare, quod in animo
erat, non potui. Reliquas enim in tempore scribere permittebat,
has ad ultimam differre horam, quam enata deinde subito alia
occupabant, postulabat et temporis et argumenti ratio. Nunc ma-
teria quae scribendi esset mihi, erit dicendi et narrandi Gleinero in
paternos tuos complexus venienti. De eo solo certus sis, Parens
venerande, me in Deo nostro spem omnem unice collocasse, aestuare
plenissima fiduciae πληροφορία et σοφίαν έιρηνιϰήν illam Jac.
III, 17. esse την άνωδεν et Christianis quam maxime dignam, ma-
gis magisque cum suavissimo amoris divini sensu et pacis interio-
ris gustu agnoscere. Amplectatur divina misericordia hostes veri-
tatis, ίνα άνανήψωσι. Vale, Venerande Parens, et quod facis,
Deo precibus commenda
Tuae summe Rev[erendae] Magnific[entiae]
Clientem et filium in Christo observantissimum
M. Augustum Hermannum Francken.
Dab. Lips. d. 1.
Oct. 1689.
 

Abgedruckt in: Spener, Philipp Jakob: Briefwechsel mit August Hermann Francke (1689-1704). Hg. v. Johannes Wallmann u. Udo Sträter in Zusammenarbeit mit Veronika Albrecht Birkner. Tübingen 2006, S. 5-6.