Virtutem Altissimi!
Vir summe Reverende, atque Magnifice,
Parens in Domino Venerande!
 
Quas nuperrime bonae mentis Studioso commisi literas, recte
ad Te perlatas esse, non dubito. Adornavi iam Apologiam
meam secundum ductum charitatis et veritatis, quam libe-
rius boni publici gratia professus sum, cum eam premere illae-
sa conscientia non potuerim. Faxit iam Deus ut in sui
nominis gloriam omnia cedant. Ego ambabus amplectar
ϰοινωνίαν τών παθημάτων Ιησοΰ. Modo triumphet causa
Dei. Vincet autem et triumphabit. Hoc certissime scio.
Misi iam Petzoldo meam apologiam, qui offeret.
Elerus iam iter parat ad Ill[ustrissimam] Calenbergiam, quae suis me
literis dignata, illum se expectare scripsit. Hic soli-
dissimum nobis gaudium paratur ex evidenti piorum in-
cremento. Mirum non est vehementissimum nonnullorum
ardorem plures excitare, qui conspecta meliori vita,
mundo se paulatim subtrahunt. Proxime, volente Deo,
novum eorum, quos in Domino novi, Tibi mittam catalogum.
Interea Vale, Venerande in Christo Parens, et ecclesiolam
in ecclesia, precibus assiduis, quod facis, Deo commenda.
T. Summe Rev. Magnif.
Cliens observantissimus
M. A. H. Francke.
Dab. Lips.
d. 7. Oct.
1689.