Gratiam et uberem Spiritus S. mensuram
a Patre nostro et Domino Jesu Christo!
 
Vir Magnifice ac Praenobilissime,
 
Maecenas et Avuncule Venerande!
 
Etsi ea, quae partim Luneburgi, partim hic in epistolam ad
Philippenses meditatus sum, jampridem missurus, et perspicacissimo
judicio Tuo, qui praecipuus speciminum nostrorum fructus est, sub-
jecturus eram: duo tamen imprimis obstiterunt, quo minus vel
adhuc promissa mea apparerent, vel nunc etiam benevolentissi-
mae expectationi Tuae satisfieret. Primo enim dum in verum
dictionis graecae sensum penitius inquirendum erat, perpetua du-
bitatio distinebat animum graecis auctoribus nondum adeo in-
nutritum, ut fidem habere testimonio Lexicographorum posset.
Solent enim non in scholis minus quam in Academiis negli-
gi hodie vel certe obiter coli graecae linguae studia, ipso velu-
ti seculi fato in Hebraeam linguam germanos, uti superi-
ori in graecam compellente. Hinc vel inviti quasi torrente
abripimur, et iis, quae plurimi sequuntur, studiis impliciti sensim
et ipsi imprudentes involvimur communi studiosorum errori, tex-
tum graecum praeferentium versioni, at phrasium graecarum
significationem ex ipsis quarum fastidium prae se ferunt, ver-
sionibus haurientium. Nimirum textus authentici intel-
ligentiam graeci testamenti lectione circumscribentes, non