Quoniam Plurimum Reverendo atque Excelentissimo
Domino Professori Magistro Frankio, Patrono meo
omni observantia colendo, vitae meae curriculum exigere
complacuit, lubentissime observantissimeque morem gerere
volui. Id vero, ut paucissimus accipere dignetur, est,
quod etiam atque etiam rogo. Editus sum in hanc lucem
anno millesimo Sexcentesimo Septuagesimo Septimo,
die decimo octavo Octobris Brandenburgi parentibque
hujus urbis incolis Ernesto Fangohre pannifice, et ma-
tre Dorothea Bollen, Sutoris cujusdam filia. Chris-
stianis Sacris me initiatum, quum ea jam essem aetate,
ut litteris quoque ad pietatem humanitatemque instituerer,
parentes mei in Scholam publicam miserunt, in qua sub
viris fama et doctrina clarissimis Gothofredo Bergne-
ro, Martino Willam, Jacobo Erdmanno, Johanne Fan-
gohre, Johanne Schwarzkopffio prima doctrinarum
elementa feliciter adripui, qui etiam anno M.DC.XCVII
mihi Praefecti munus obtulerunt. Matre mea deinde (quae
tunc temporis modo adhuc inviviserat) aliisque amicis
Suadentibus Sedes illas meas mutavi, et M.DC.XCVIII
hinc Bernaviam petens chorique iterum Symphoniaci dire-
ctorium obtinens biduum ferme ibi operam navavi stu-
diis. Tandem litteris à Magno Petro Henningsen Canto-
re berolinensi mihi traditis, quae hospitium et Praefectu-
ram pollicebantur, Berolinum tetendi, inque illustri Gymna-
sio, quod ibi est, Solertissimi viri et formandae juventu-
tis peritissimi M. Samuel Rodigast, Sebastianus Gottofre-
|person|label=dus Starkius|nidn=p0077420}, Iohannes Leonhard Frisch et Georgius