Virtutem Spiritus S.
per Dominum Jesum!
Vir summe Reverende et Magnifice
Parens in Domino Venerande!
 
Novissimas meas recte perlatas esse non dubitarim. Hactenus audi-
tus non sum. Scripsi igitur, quas Domino Petzoldoo tradendas
Protosynedrio commisi, supplices ad Electorem literas. Hodie
audiverunt M. Fridelium, ut Inquisitum. Dn. Elerus respon-
dere ut Inquisitus noluit suasu amicorum causae Dei. Hacte-
nus plane nihil habent, quo me vel ulla ratione gravari ipsi
credant. In Deo spes mea, cuius mihi gloria cordi. Inte-
rea scriptum nescio quo Auctore prodiit candide, vere, et pie
negotium exponens. Optime factum quod de tota re nihil mihi
constiterit, antequam impressum viderim. Sine consilio nihil
ago, sed Deus etiam antevertit consilia. Complectatur igi-
tur nos porro benignissimus in coelis Pater sua misericordia.
Vel sic fides nostra victoria, quae mundum superat. Vale
Venerande in Christo Parens, et precibus, quod facis, sum-
mo Deo commenda
Scrib. Lips. d. 8. 8bris
1689.
T. Summe Rev. Magnif.
Clientem et Filium in Christo obser-
vantissimum
M. Augustum Hermannum Francki-
um.
P.S. Scripsi Petzoldo, ut
antequam offeret Tibi legendas
praeberet literas meas. Si mora
in ipso fuerit, vel domi etiam non
fuerit, poterunt literae ex aedibus Be-
ckerianiso haberi, solvi; et alii committi.