Vir illustris atque Excellentissime.
 


Quod ad humanissimas tuas, quibus me appellare aliquoties
dignatus es, nil responsi dederim, turbae negotiorum, quae
me publice privateque circumstrepit, tribuas quaeso velim.
Dominus Ludolphi, cum novissimas tuas acciperem, Vene-
tiis jam degebat. Argumentum itaque literarum tuarum,
quas ad eum destinaveras, sedulo ad eum perscripsi. Ita
enim mihi cum ipso convenerat. Responsi autem ex illo
tempore nihil ab eo accepi, nescio an fratris mei culpa,
cui se commisisse longiores ad me literas, paucis significa-
vit, quas ille mihi nondum transmisit. Forsitan iis responsum,
quod tibi debuit, inclusit. Ipse Dominus Ludolphi fortassis
in Oriente nunc versatur. Ab ipso tanquam eximio Dei or-
gano nil nisi eximium Ecclesiae polliceor. D. Doctor Fabri-
cius hac vice ad nos non pervenit, literas tamen Lipsia con-
siliorum tuorum nuncias ad me dedit; quas ego perditas esse,
et forsitan in aliorum incidisse manus, doleo. His diebus Helmsta-
dio ad me scripsit, repetiitque priorum literarum argumentum.