Ex plenitudine Christi
Gratiam abundantem!
 
Vir Magnifice, et Summe Reverende,
Parens in Christo venerande!
 
Tribus literis quod responsum debeam, tribues negotiorum cumulo, his prae-
sertim nundinis, ubi alloquio peregrinorum etiam vacandum mihi fuit.
Ultimas concionum paginas, et mox etiam indiculum bibliopolis tradidi.
Sponsorem me esse voluit, in omnibus voluntati Tuae iri satisfactum,
et his adhuc nundinis prodituras conciones. Monenda nimirum
diligenter monui. Cum Stolbergiao sex vel septem horas optime collo-
cavi. Neque enim sperarim sine fructu animae suae eam hinc discesisse.
Certe lachrymis testata est. Consilium, quod dedisti Kalenbergiae,
mihi exposuit. Hinc meae sunt ad Ill. Kalenbergiam literae
quarum argumentum haud dubie tecum communicabit. Ellerumo non
sine singulari fructu cum ea versaturum esse, certissime sperare
possum. Sensibiliter hactenus sua Deus in optimo juvene au-
xit dona, adeo ut maxima quaevis de eo mihi pollicear. Scire
pervelim, an Dresdae Kalenbergia imposterum etiam sit commo-
ratura. Rogo ut meas ipsi haud gravatim mittas literas, et
mentem ejus porro mihi exponas. Ill. Seckendorffio hic etiam
locutus sum. Suasit ut literis Ill. Gerstorffiae rerum mearum
successum declarem, quod propediem faciam. Generosae Neit-
schiziae est quem destinari velim filiarumo Informatorem, Blechi-
um, Theol. Stud. Luneburg. assiduum meum in omnibus collegiis