Psalm LXXI, 17.
 
Deus docuisti me a iuventute mea
ideo annutio mirabilia Tua. Quae
vidi ac intellexi ego
Adolphus Matthias Drebesius Barbiensis Saxo
ex vitae meae
  1. Ingressu. Qui initium capit anno MDCXCIV. Barbiam igitur
    habeo patriam, quae iam est unica et optima in comitatu Barbiensi
    quo sedet Henricus Dux Saxoniae etc. Natus sum ex Sophia
    quae orta est ex illa antiqua et Barbiensibus satis nata familia
    Plempsiana, patrem vero nomino Laurentium Drebesium figulum
    quondam civem Barbiensem, cuius patria erat Alslebia. His meis
    parentibus etsi exiguae erant opes tamen, quantum ei valuerunt, me
    singulari cupiditate colendi studia flagrantem bonis artibus institui
    toto animo curarunt. In quibus scientiis discendis usus sum praecepto-
    ribus partim Dn. Hillero Con-Rectore Scholae Barbiensis, qui νῦν ἐν
    ἁγίοις et Rectore eiusdem Scharschmidio, qui iam in officio est pastorali
    partim et quidem per horas privatas alumnis chori nostri Sympho-
    niaci. Meis vero parentibus praeter opinionem per febrem ardentem
    intra VIII.to dies praemature duobus //sum// orbatus gravissime.