Summe Reverendo Praeclarissimo nec non
Doctissimo Dn. Domino Francio p
Salutem dicit
Petrus Dahmes Werbensis.

Quod meum esse putasti, ut curriculum vitae meae conscriptum
Tibi ex hiberem: minime displicuit. Ita est, Vir Summe
Reverende, coram judicio divino rationem officii reddere,
debent omnes, inprimis qui in tam arduo negotio occupa-
pati sunt in quo multarum animarum et emolumentum
et detrimentum situm est. Ardua rei; nec mihi satisfecis-
se videtur officio, qui aliquatenus perspectos habet
externos mores, externamque Candidatorum Xstianismi
confessionem: num enim προστάτης salvis legibus divinis
et humanis quosdam juventuti praeficit, methodi, cogniti-
onisque, qua imbuendi sunt pueri, plane ignaros? Itaque
quum Te rogarim, ut me in eorum numerum reciperas,
qui juventutem vestram literas aliasque disciplinas, quas
vocant liberales docent. Statim sine ulla haesitatione
debitum exsolvo.
Quod ad parentes meos, meamque primam aetatem attinet, non
est, quod multis declarem, quippe cum satis constet, nihil ad
imitationem, imprimis si scopum nostrum consideraveris, confer-
re. Neque illa animus est enumerare, quam varia fata
ex divino consilio mihi unquam in hac vita contigerint.
Tantum verba facienda sunt de ratione capiendi consilii, ut
studia praecipue Theologica eligerem. Deo profecto omni-
um rerum gubernatori adscribo, qua dicuntur. Scilicet ab
ineunte aetate, occulto ex instinctu valde animus eo stu-
duit, ut contemtu hujus aetatis ludicris libros perspi-
cerem saltem aspicerem atque ea contemplatione oculos
delectarem. Suadentibus igitur amicis meis in scho-
lis uti dicere solet vulgus trivialibus latinae et graecae
linguae cognationem nec non Hebraicae fundamenta hausi