I. I. I.
 
Qui vitae meae curriculum delineaturus
sum, //ita illud instituam, ut// exordium a gratia divina ducat sermo meus, atque
in eadem //suum// inveniat exodium. Omnis quippe vita mea
est gratia, est favor, est benignitas DEI O. M. Et o si centum
mihi linguae, oraque essent centum, quo plenius in immortales
DEI laudes excurrere sit integrum. Gratia huc DEI
anno 1687, die post incoatum 18 in mundum editus
sum Parentibus sc., quae misericordia est summi Numinis
Christianis, veraeque pietati deditissimis Patre, Nicolao
Waßmuth, Scholae tum Moderatore, cujus Majores ad
unum omnes natale solum agnovere Marchiam, et quidem Pritz-
walcum, Prignizensis Circuli urbem non ultimam; Matre,
Ilsabe Laurentin, filia Isaaci Laurentii, Praepositi quondam
Neobrandenburgensis, ac Scholae ibidem inspectoris, cujus Ma-
jores Patriam venerantur Saxoniam, urbem in specie Schne-
bergam circulo Misniae montano inclusam. Parcumum opi-
dum est Megapolitani Ducatus non infimum, ubi Supremum
totius Ducatus Judicium exercetur, incunabula mihi dedit.
Cursu naturae sueto luci expositus eram peccato originali
infectus, cum per baptismum Parenter Ecclesiae coetui memet in-
serere suum esse rebantur, pactoque cum DEO iniendo destina-
bant diem 20 Jan., quo die in Sacro baptismatis fonte a pec-
catorum sordibus, en gratiam divinam! sum ablutus, ubi si-
mul, puto non sine omine, nomen mihi Johannis Jobi im-
positum est, altero gratiam DEI, altero crucem sustinendam
notante, cujus utriusque significationem abunde satis expertus
sum, ita tamen, ut secundum praenominum ipsorum ordinem
praepia divina gratia ad ferendam crucem ac exercendam pa-
tientiam animum disposuerit. Infans adhuc anno 1683 variolis,
anno 1684 papulis succubui vehementer, illis non diu post disceden-
tibus, his adeo infestantibus, ut vestigia non solum conspicere adhuc
liceat verum mihi per integrum tum temporis mensem coercitatem
adtulerint. Heu miserum! Sed o summam DEI gratiam
quae visum mihi restituit. Eluctatus hisce ex malis opera B.
Domini Parentis mei, Pietatis sacris inde ab infantia initiatus sum,
quippeque verba tum Catechismi, tum dictorum Sacerrumae eminentium,
imo precum tamdiu mihi praeivit, donec per aetatem li-
ceret ad scholae adyta accedere. Sed vero ele-