1709. ad 12mum annum aet. cum patrus, meria-
tore, veni Moscoviam, ubi per 1 1/2
annum frequentavi scholam Latinam
Reichmutho-Zierholdianam, ad de-
gustandum quod ammodo Corn. Ne-
potem perductus.
Iam incipit Momentum Spiritual[...]
Sicut a teneris ad hoc usque tempus
ad modum stricte et sine licentia
divagandi sum educatus; itemque exi-
mium thesaurum. Biblicum memoria
collegeram; sic jam paullatim plus
exculto intellectu per Examina
B. Past. Roloffsii etiam me inscio
trahebatur Voluntas ad paullulum
inspicienda quaedam interiora regni dei
licet remotius: semper eram docilis
quietus et quasi simplex omnia bene
visa & audita, mirabar, itemque quae de
Orphanotropheo Hallensi piisque ibidem
discipulis a Domino Reichmutho
audiveram
1710. ad 13ium adveniebat Moscoviae
Gründlerus, tunc Provisor Officinae
Pharmaceuticae Orphanotrophei, jam
Glauchae Mercator, cujus et melodi-
as novarum Cantilenarum et donum
precandi excitandique admodum mirabar
cuique Italam repetituro ego tradebar in
scho-