VIR maxime REVERENDE,


Non est, quod de TUA in me affectus bonitate, qua
hasce lineolas benigno vultui subiicias, dubitem; siquidem
non nisi TUO iussu et consilio litterarum scribendarum
rationem inierim. Fretus igitur TUA auctoritate pauca
quaedam de toto vitae meae cursu breviter commemorabo.
Natus enim Schlaizae Variscorum anno 1695 a tenuis-
simae fortis parentibus, patre nimirum Daniele Helmers-
hausen, panni tonsore et matre Anna Rosina iam iam
demortuis, simulatque sacris fontibus initiatus sum.
Nec etiam postea, cum aetas aliquo modo ferre posset,
studium, in primis christianae rei rudimentis me infor-
mandi, nominatis parentibus defuit. Quinquennis vero ex-
inde Rasseburgum, oppidulum a Vinaria haud ita pro-
cul distans translatus, aliquo modo plenius ea quibus
illa aetas institui solet, imbibi. Mortuo autem patre,
premente insuper domi angustia factum est, ut DEI
benignissimi directione, matruelis intercessione ac pre-
cibus, TUAque tandem, VIR maxime REVERENDE, volun-
tate ac concessione salutatis Halae moenibus orphano-
rum numero aetatis anno nono fuerim adscriptus.
Pro quo tam amplo, tam singulari beneficio immorta-
les, aeternasque summo Numini gratias debeo. O uti-
nam in id praecipue vitae genus, quod mihi a praece-
ptoribus longe honoratissimis monstrabatur, operam meam
collocassem, illamque viam, qua omnes ad caelestis orbis