Seite
  1. Aetas mea annos viginti quinque complectitur.
  2. Anno aetatis decimo octavo academica cum Schola-
    sticis commutavi studia.
  3. Scholas frequentavi duos : scholam patriam, atque Magde-
    burgensem.
    Studia academica Jenae exorsus sum, & in academia
    Halensi continuavi.
  4. Tempus, quod Jenensi in academia consumsi, triennio absol-
    vitur, ab anno 1711 usque ad 1714. Accessi Jenensem
    die XXII. Aprilis, reliqui eodem mense anno 1714.
    Ante quam Halam concederem, in pago quodam non
    procul a Naumburgo dissito. Spielberg dicto, puerum
    Pastoris M. Schneideri imbui, quo in Gymnasium Por-
    tense delato ab eo loco discessi, atque huc perveni
    mense Julio, die 7. A. 1714 sub Pro-Rectoratu
    summe-Rev. Dn. D. Antonii.
  5. Collegia, quae Jenae frequentavi, sunt: Buddei lectiones theolo-
    gicae in moralibus, & dogmaticae in Baieri Compendium. it.
    historicae, quantum licuit ob morbos varios, & paupertatem:
    Exegeticum in harmoniam Evangelistarum: it. Dn. M. Stoltii
    exegetica in Jesaiam & Philologica tractavi apud Dn.
    Prof. Russium. Halae praeter lectiones theticas Dn. D. Antonii, Langii & Fran-
    ckii
    exegetica frequentavi; dum licuit, ob varios morbos.
    //it. Dn. Prof. Michaelis Collegia Cursorio-
    Philologica.//
  6. Anno 1715. Coenobium Bergense me contuli, ad B. Dn. Past. Schüt-
    tium, ejusque pueros in lingua latina erudivi annum & dimidium.
    Ibi permansi usque ad obitum B. hospitis a. 1717. Deinde Halam
    reversus sum.
  7. Patria est oppidum in Ducatu Magdeb. Burgum, ubi 1693
    d. 24. Dec. natus sum, parentibus Henrich Kistemacher, pannifice,
    & Elisabetha Schüttelöffelin.
it. Dn. Prof. Michaelis Collegia Cursorio-
Philologica
 
Jo. Henr. Kistemacher Burgo-
Magdeburgensis.