percepit. Antithesin vero ex praescri-
pto viri Summe Vener. Domini Pauli
Antonii
Doctoris et Professoris SS. Th.
consumatissimi, addidicit; quibus cum
semper Hermeneuticam sacram du-
ctu viri Summe Vener. M. Augusti
Hermanni Franckii
SS. Theol. Prof. P.
coniunxit. In melioribus etiam Studi-
is Historia, Geographia, et Stilo,
ex Christophori Cellarii, eloquentiae
et historiarum Professoris clarissi-
mi doctrina privata et publica pro-
fecit. In linguis, graeca et orien-
talibus, Hebraica, Chaldaica, Syri-
aca, Samaritana, Rabbinica, Ara-
bica, Aethiopica, viri in his studi-
is versatissimi, Mag. Ioh. Heinrich
Michaelis
Professoris LL. OO. et grae-
cae celeberrimi opera et informatio-
ne publica et privata, magno cum
fructu usus est. Alcoranum quoque
Arabice conscriptum ex ipso Arabe
quodam latine illum explicante, per-
cepit. Omnibus iam memoratis stu-
diis excolendis atque augendis, qua-
tuor ferme annorum spatium im-
pendit. Familiarite praeterea,
inter hos annos, et contubernio Stu-
diosi Montpeliarto Halam
Fridericiam petentis, utens, lin-