Holleba-Misnici,
vitae studiorumque curriculum.
 
Etiamsi Deus O.M. eorum omnium, qui in im-
mensa hac rerum universitate cernuntur,
unumquemque sibi curae habet: hac tamen ipsius
cura ac providencia praecipue illos, qui auxilii
humani orbi sunt, juvari nemo non animadver-
tit. Nam eum apud plerosque alios cura
hominum curarum coelestium parti maximae
occasionem, qua hae exserere se possint, saepissi-
me praecidat; apud hos, quippe qui omni ho-
minum praesidio destinuntur, Clementiae divi-
nae ceu fenestrae ad conferenda beneficia
aperiuntur. Haec veritate niti, exemplis do-
cemur; quorum licet ingens copiae se offerat,
unicum tamen, mei ipsius, pono in honorem
illius, cujus numini omnia parent: namque
vitae meae, meorumque studiorum series haec est:
Natus anno post natum Christum M.DC.
LXXXI m. Septemb. d. XXX. Hollebae in Misnia,
Patre, Carolo Petri, dicti pagi Pastore sa-
cro tinctus fonte //in foedus gratiae// recipior. Cum vero
annis aliquot auctus essem, optimi Pa-
rentes mei me ita curarunt, ut domi
pietatis et literarum elementa, cumque sex
haberem annos, humaniorum, quas vocant,
artium fundamenta capiendi praesto esset.
Vix dum prima aetatis tempora, annos septem,
confeceram, cum Parens rebus humanis
expectatione citius ereptus meorum
cursum studiorum dirigere amplius non
poterat. Itaque pueritiae moderatio ad
genetricem solam devolvitur, cujus fide-
lem in me animum expertus in Gymna-
sium literarum, quod Halae ad Salam est,
deducor. Quamvis vero ad illos, quorum
fidei curaeque, qui delectaturi se ibi cum
Musis mansuetioribus sunt, //commituntur// nudus ab omni