Curriculum vitae et Studiorum.
 
Quoties singularem illam Servatoris clementiam, qua
cumulatissima //me// XXI annos amplexus est, in recentem revo-
co memoriam: verba meditanti desunt, quibus amplissima
Numinis beneficia effere possim. Ut vero a communi-
bus ordiar, natus sum anno 1681 Februario mense,
Wollini, quod oppidum Pomeraniae citerioris est, Patre caris-
simo, M. Christoph. Frid. Praetorio, Pastore oppidano,
Matre Catharina, perreverendi et clarissimi viri Christopho-
ri Specht, Praepositi Wollinensis Filia. Vixque trienni-
um egressus, litteris sacris consecratus sum, quarum ele-
mentis quo imbuerer, Gratia divina auxilium praestitit.
Etenim nondum sextum aetatis annum expleveram, quum
privatae institutioni viri t.t. clarissimi, Michaelis Kike-
buss, dicti oppidi ConRectoris committerer, qui tantam
in me formando adhibuit curam, ut puer novem anno-
rum Latinitatis Romanae indolem non modo caperem,
sed etiam, quantum aetatis ratio ferebat, absque vitio imi-
tarer. Romanae itaque Linguae fundamentis tinctus, ad
Graecae Linguae cognitionem adducebar a viro Cariss.,
Domino Stöphasio, h[oc] t[empore] in Marchia Brandenburgica
Pastore, cuius ductu semel atque iterum Novum Testamen-
tum absque versione perlegi; nec minorem operam atque in-
dustriam huic Linguae privatim dicavi. Post, cum ad ma-
turiorem aetatem pervenissem, decimum quintum agenti
aetatis annum, Dominus Georg. Braun, Thenstad. Thurin-
gus, S.S. Theologiae studiosus, quem ex commendatione
Venerandi Domini D. Breithaupt privatum Praecepto-
rem acceperam, Linguae Hebraeae fundamenta in-
stillabat, juncta simul prima Hebraei codicis Lectione
 
cursoria,