primum beate iam defuncti Praetorii, ecclesiae ibidem
ad D. Gotthardi Inspectoris, deinde Katschen, Consulis
et M. Strahlii, Diaconi, utebar. Denique his, quorum
est de discentium profectibus iudicare, ut et Parenti-
bus ceterisque amicis auctoribus ad florentissimam
hanc Academiam me contuli. Cumque omnem ope-
ram atque diligentiam, quam Deus dabit, erudiendae
aliquando in Scholis iuventuti mancipaverim, ad ea
potissimum, quae ad pietatem ac studia humanitatis
et litteratum pertinent, animum applicabo. Quam in
rem horas matutinas Theologiae sermonique Hebraico,
pomeridianas //partim// Graeco, partim Latino et ceterisque~, quae
ad propositum illud faciunt, impendo disciplinis. Sed
ut animae meae conditionem quoque attingam, tum
laetor, maximasque Supremo Numini ago gratias pro
beneficiis mihi praestitis; tum vero maxime doleo, quod
fraudibus Diaboli fascinatus cupiditatibus deprava-
tis citius, quam ipsius Spiritus S. operationibus locum
dederim. Suppliciter itaque Deum rogo, ut ab iis me
violenter abstrahat, in quae prospensa est natura vitiosa,
ut in id bonum summo studio possim incumbere, quo
indigeam. Amen. Haec sunt, Vir admodum
Reverende, quae iussus in praesenti de me volui
exponere. Quod reliquum est, summis iterum a Deo con-
tendo precibus, ut Te, omni felicitate beatum diu adhuc
servet incolumem, quo sub cura tua nunquam satis praedi-
canda studia nostra moresque in dies incrementa capiant.
Vale igitur, faveque
Reverendae tuae dignitati
 



addictissimo