In continibus Hassiae inferioris, quae Abbatiam Fuldensem
spectat, oppidum quoddam, cui Sohlicium nomen est, iacet.
pertinet illud cum quibusdam vicis ad comites a Goertz ordini
equestri Franconico adscriptos. Ibi A. M.DCCXXXVIII. prid.
id. Jannar. natus sum. Patrem habui Valentinum Gerlachium
tum temporis scholae Sohlizensis rectorem, et S. Ministerii
adsistentem, deinde viro ecclesiae Hartershusenae pastorem; matrem
Margaretham, Herm. Zschornii ecclesiae Queckianiae quondam
pastoris filiam patri meo legitimis nuptiis junctam. Ab his
sacro baptismate Deo ablatus usque ad annum decimum
tertium licet inter satis angustas res, cum germanorum
vito, reditus vero valde exigui essent, educatus et ab ipso patre
institutus sum. Varia pericula puerili imprudentia suscepta
solius Dei beneficio a me depulsa fuisse, inter alia beneficia
Dei grata mente recordor. Ipse decimus tertius aetatis annus
mihi imprimis memorabilis et partim laetus partim funestus
fuit. Laetus quod pater meus e vicenariis gravissimis mo-
lestissimisque laboribus domesticisque angustiis ad meliorem
sortem emergebat; funestus, quia mater optima sub ipsa
melioris conditionis initia morte abripiebatur. Eodem
anno a patre cum fratre natu majore Francofurtum ad
Moenum missus, in Gymnasii, quod ibidem est, classem
secundam receptus fui, quatuorque annos Rectore
Albrechtio, Conrectore Reinhardtio et Prorectore Keckio
Praeceptoribus b.m. studiis scholasticis operam navavi.
Anno aetatis decimo octavo scholae valedicens parentis
voluntate, qui interea alterum conjugium, cum Johanne
Elisabetha Nogelia, a cujus fratre Joh. Phil. Fresenio