J. N. J.
 




Deo dirigente anno Christi 1749 d. 7. Jun. Argentorati
Alsatiae a parentibus Lutheranae religioni addictis
natus, hujus mundi lucem conspexi. His parentibus
mihi carissimis curae cordique erat, ut doctrina im-
buerer, simul ac ejus capax fui, ideoque me in scholam
et deinde in gymnasium illustre hujus urbis miserunt;
ubi fundamenta salutis mea et hujus et futurae vitae
feliciter ponebantur, quod tamquam singulare
aliquod Dei beneficium, eum vita mihi supererit,
laudibus et debitis gratiarum actionibus celebrabo.
Hic enim Deus benignissiumus animaeque meae aman-
tissimus instructionibus Doctissimi et religiosissimi
Doctoris Lorenzii benedicebat, ut primos lucis di-
vinae radios perciperem. Quamvis enim tunc tem-
poris nondum omnes verae conversionis numeri ab-
solverentur, Deus tamen multis et salutaribus hujus
maxime Venerandi Doctoris exhortationibus animum
saepissime excitabat, quamvis divinam vocem, quae
me ad novam vitam evocabat, nondum plane percipe-
rem. Aliquod adhuc temporis spatium mihi in academia
versanti et fine arctiore cum Deo communione viventi
effluebat; tandem vero fiebat, ut Deus fidelissimus ani-
ma mea amator, perniciem nostram aversans salutemque
nostram cupidissime quarens, me denovo aggrederetur,
me secum conjuncturus, et in hunc finem praecipue