Quae Dei gratia est A. R. S. MDCCVI. d. 20. Maji in
hujus mundi lucem sum editus. Matthias Obuch et Anna
Dorothea Laser
parentes mei fuere. Nativitatis meae
locus Morunga est oppidulum prope Elbingam in regno
Borussiae situm. In sacro regenerationis lavacro nomen
Gottfred Wilhelm mihi est impositum. Pro modulo cogni-
tionis varitatis ad pietatem illi, quibus post Deum vi-
tam meam debeo, solliciti fuerunt, ut in rectam salutis
viam ducerer; nec defuit omnino ineffabilis Dei gratia,
quae me ab ineunte aetate dulcisseme allexit traxitque.
Sed ejus salutares motus per eos proh dolor! quibus
curae cordique esse debet, animas ad Christum ducere, im-
pediti potius quam promoti sunt. Ea quoque oscitantia
et crebior interruptio per negotia domestica fuere in
causa, quo minus debitos in studiis progressus fecerim.
Tandem patre meo beate defuncto anno aetatis XV.
in Gymn. Elbing. missus sum, in quo gratiosa Dei
providentia mihi copiam fecit defectus in Christia-
nismo aeque ac litteris sub fideli institutione Domini Rectoris
Koitsch et M. Hempel reparandi, quamquam varia
mor-