Vitae meae rationem redditurus primum Deo misericor-
diarum pleno gratias, quas possum, maximas debeo, quod
Ao. 1713. d. 9. Febr. Mindae in Westphalia lucem hanc
incolumis aspexerim. Pater meus jam beate defunctus
fuit Johannes Alb. mater, qua etiam ante biennium
naturae debitum reddidit, Elis. Mar. Lipp. Hi carissimi
parentes mei non solum curarunt, ut sacro baptismatis
lavacro a peccatis abluerer, sed etiam studuerunt, ut
ab ineunte aetate litteris scientiisque bonis imbuerer,
et externum Dei cultum accurate observarem.
Litteris operam dedi in Gymn. Mind. in quo praes.
sub institutione fidelissima Domini Con-Rect. Buttneri
cor meum quam saepissime ita motum est, ut apud me
constituerem omnibus mundi voluptatibus nuncium
mittere, et Deum solum Christumque ex corde diligere.
Et quamvis in superiori classe condiscipuli mali
ad varii generis peccata me seducerent, Spiritus
Sanctus tamen studio, ut ita dicam, indefesso opera-
tiones suas in corde meo continuavit, ita ut anno
1731