Vita
 
Communi luce frui coepit, anno
MDCLXXVII recuperatae salutis, Wil-
helmus Christianus Schneider, Herbs-
lebio Thuringus. Pater eius
Christian Schneider, eiusdem loci
quaestor; mater vero Anna Eli-
sabetha Tömlichin fuit. Sacro lava-
cro initiatus per quatuordecim
annos, educatione, doctrinaque pue-
rili institutus fuit; ex qua Lu-
dimagistrorum opera rudimenta
assecutus est et latinae et graecae
linguae. Inde in ludum litterari-
um, qui Tensladii est, pietatis
et studiorum caussa, missus est;
atque ibi biennium Mag. Pauli Ot-
tonis Ziesleri Praeceptoris aeta-
tem colendi, mensa et fidelissima
institutione usus est. Huius sub cura
et pietatis et studiorum solidiora
fundamenta addidicit. Biennio
vero et quod excurrit ibi trans-
acto, in Gymnasium illustre, quod
Gothae est, ablegavit eum Parens, ut
studiis ibi, //et// inprimis pietati acces-
siones faceret. Neque huic nego-
tio, Deo T. O. M. favente, felix de-