Curriculum vitae et studiorum
 
Quum Superioribus, quorum voluntati refra-
gari nec decet, placuerit, ut singula Col-
legii Orientalis et Theologici membra
vitae ante actae cursum paucis exponant;
persequar brevissimis, qua par est obser-
vantia, quantum quidem memoria de
transactae vitae suggerit ratione. Natus
sum Flensburgi, urbis Cimbrorum non
incelebris, patre Jacobo, cive et merca-
tore inter Flensburgenses honestae fa-
mae, matre vero Anna, die undevi-
gesimo Novembris anni reparatae per
Christum salutis post millesimum sex-
centesimi septuagesimi septimi. Tum ve-
ro me haud ita multo post Ecclesiae
Christianae per sacram baptismatis perfu-
sionem dedicatum nihil neque prius neque
antiquius habuerunt parentes, quam ut
divina benignitate ita educarent, ut
mens mea, vera sinceraque in Deum pie-
tate, quae primae ipsis curae fuit, imbu-
ta, honestis artibus ita tingeretur, ut
ex me etiam utilitatis quidquam et emo-
lumenti in ecclesiam remque publicam
Christianam aliquando redundaret. Hinc
factum est, ut me mature admodum
in scholis civitatis patriae publicis insti-
tui, omnibusque scientiis, quae pertinent ad
animos puerorum formandos ornandosque,
instrui curarent. Iactis, quae sufficere
visa sunt, fundamentis in legendo, scri-
bendo atque Arithmeticae exercitio, cum
me non abhorrere sentirent parentes
a liberalium artium cultura; divino nu-
tu auspicioque, anno aetatis duodecimo cir-
cumacto, traditus ab ipsis sum curae