Johannes Gustavus Reinbeck anno
MDCLXXXIII die XXV mensis Janu-
arii natus est in suburbio, quod est
ad Cellas, vulgo Die Blumelage,
Patre quidem Andrea Reinbeck, Lu-
neburgensi, qui tunc temporis Pasto-
ris officium gerebat, matre vero
Sophia Hencken, Cellensi.
Per baptismum albo Christianorum
adscriptum parentes a teneris statim
unguiculis privati cujusdam Praece-
ptoris, Nicolai Lindenbergii
(qui jam, dum haec scribo, Cellis
officio pastorali fungitur) disciplinae
commiserunt, et mox, filii indole
atque animi inclination perspecta,
studiis sacris consecrarunt. Cum
vero modo dictus Lindenbergius ad
munus ecclesiasticum suscipiendum
abiret, pater pueram octo annorum
in Scholam Cellensem recipi cura-
vit, quam vero ultra biennium fre-
quentare non potuit, patre ad
praeposituram Luchoviensem avoca-
to. Luchovii igitur (quae civitas
in Ducatu Dannenbergensi jacet)
Scholam publicam denuo visitavit,
inque ea linguam graecam, latinam,
Rhetoricam, Logicam, Poesin et
compendium Tollii sub moderamine
Rectoris Johannis Henrici Blu-
menthals, et Conrectoris Leon-
hardi Conradi Jacobi edoctus est.