Vitae Curriculum
M. Tobiae Koestlini.
 
Ut petitioni Majorum, requirente
observantia mea, satisfaciam;
brevibus, in quantum id fieri poterit,
ortum, vitam, studiorumque fata
designabo. Natus sum Eslingae,
libera ex imperiali civitate MDCLXXIX. V. id: Martii: Patre
M. Cosmanno Koestlino, Diacono;
matre Marai Magdalena Zollerin.
His genitus parentibus, qui pro
cura sua paterna in pietate et
litteris imbui me cupiebant prae-
ceptoribus tam privatis quam publicis
oppidanae scholae commissus sum.
Patrem sex annos natus amisi,
à matre ad duodecinum usque annum
educatus. Quae cum diem suum
obiisset, atque sumtus mei ad studia
continuanda quibus destinatus fueram
sufficere non viderentur, de alio vitae
genere eligendo inter propinquos
consultabatur. Erant qui mer-
caturae profesionem mihi suadebant:
sed hoc consilium à quo mens mea
non proros abhorrebat, tamen
divina providentia interruptum fuit.
Nam non multo post in Collegium