accessiones faceret. Neque huic negotio,
Deo T. O. M. favente, felix defuit suc-
cessus. Nam sub fidelissimorum
Magistrorum, viri clarissimi Recto-
ris M. Gottofred Vockerodt, et Professo-
ris ibidem M. Reichardi, nec non Con-
rectoris Strobelii, et Sub-Conrecto-
ris M. Joh. Hieronymi Wieglebii
et Kesleri, ductu, fundamentis istis
non superstruxit modo; sed in humani-
oribus litteris, //nec non// graeca lingua, et ori-
entalibus, Hebraica, Chaldaica, Syriaca
linguae, nec non disciplinis philosophi-
cis, profectus fecit haut poeniten-
dos. Ipsi enim sacrum codicem lin-
gua hebraea quaternis, nec non foe-
dus novum graeco idiomate consignatum
plus decem, et Syriacam versionem
ternis ferme vicibus cursim perlegendi
occasio et facultas concessa fuit. Per-
acto igitur quadriennio, cum dignus qui
Academiam peteret, a praeceptoribus
suis haberetur, Halam Fridericia-
nam studiorum suorum sedem ac Ma-
gistram anno MDCXCIIX elegit.
Ibi non in Theologiam modo incubuit
sed mansuetiores quoque excoluit
litteras. Theologiam Theticam ex
institutione viri Summe Venerandi
Joachimi Iusti Breithauptii Docto-
ris et Professoris SS. Theologiae pri-
marii