VIRI
Illustres et Generosi, Summe Reverendi,
Nobilissimi, Excellentissimi, Plurimum
Reverendi, Experientissimi, Amplissimi, Cla-
rissimi,
Auditores omnium ordinum Honoratissimi,
 

Cui viro sapientia data est, commune per-
fugium esse omnium non temere creditur.
Nihil a Deo optimo maximo uberius, nihil
optabilius hominum vitae tribui posse sapi-
entia et virtute, Tullius diserte affirmat,
suadetque summa ratio, non minus sapien-
ter glebae adscriptos esse et in pingui seces-
sunatalis soli latere oportere, quam me-
dimno lucernam supponi. Sicut autem nulla
terra fert omnia: ita nec sapientes rebus
temporibusque praesentes semper aptos patria
procreat, ut qui Magistratus aut Princi-
pes saluti publicae consulere velint, non sub-
inde opus habeant eos arcessere aliunde.