vivet perennabitque in posteris non deteri-
oribus, nec non in litteratoris pii magnique
B. Bangerti monumentis: cuius in hono-
rem B. Joannes Franckius elegans carmen
adscripsit, cum Helmoldi et Arnoldi anna-
les Stavici Bangertiana industria ederentur,
quod in limine codicis dum legitur Francki-
ani ingenii facultatisque poeticae perenne
satis monumentum erit. Nostrum, Au-
ditores omnium ordinum Honoratissimi,
praecipue autem suavissimi Commilitones, of-
ficium erit, ex studiis, factis, fatisque B.
Joannis Franckii perspicere, qui fructus,
quaeque ex amore sapientiae, verae percipian-
tur opportunitates. Quas dum mihi iacta-
re publice licuit pro viribus, Auditores o-
mnium ordinum honoratissimi, maximas
gratias ago, quod dicentem vel balbutien-
tem patienter audire volueritis. Ample-
ctor hanc voluntatem vestram animo, ut
par est, gratissimo: ac dum tanta in me me-
rita nullo modo rependere me posse video,
non desinam absens (quia mandato Paren-