et coram et per literas, ut plenissimam experiremur indulgentiam [Tuam,]
non ingratos Tibi fore quoscunque studiorum nostrorum proventus.
Quare et imposterum audebimus hoc quoque nomine Tibi obligari.
Quas nuper literis meis inclusas ad matrem et ad mercatorem
Lipsiensem destinaveras, recte curavi. Vigiliis Paschatos Schwartzius, Pictor, novem imperiales a Te accepit//tos// bona fide
mihi solvit. Preces et obsequium devotissimum beneficiis
Tuis omnibus refundere numquam desinam. His Tibi, qua
es benignitate, satisfieri permittes, dum referre gratiam
parem nequeo. Dominus M. ab Hardt d. 7. Aprilis Gustro-
vium profectus suo me reditu nondum exhilaravit. Si Deus
me orbare pretioso hoc gratiae suae pignore voluerit, dolebo non
immerito. Interim nihil est, quod incrementis gloriae divinae
praeferam. Fiat non nostra, sed Domini voluntas. Tu vero,
Avuncule Venerande, non nobis tantum, sed Tibi quoque,
Tuae familiae, imo orbi christiano VIVE quam diutissime
sospes atque incolumis, novisque in dies fulturis ecclesiam in virtu-
te Domini sustine.
Dab. Hamb.
d. 22. Apr. 1688.
Tuae Magnificentiae
Observantissimus Cliens et Nepos
M. Augustus Hermannus Franckius
 
Abgedruckt in: Nebe, August: Neue Quellen zu August Hermann Francke. Gütersloh 1927, S. 1-13.
Kollationierung: Jürgen Gröschl