a nobis erudiuntur et instruuntur: quos si verae Religionis
et fidei elementa addiscendi cupidos, ac in agnitione volun-
tatis Dei, eiusque practica observatione se exercentes ma-
gis magisque deprehendimus, praevio coram Ecclesia exa-
mine per sanctum baptismum Christo et Ecclesiae implan-
tandos offerimus.
Proficientes nominantur pueri et puellae scholarum
maiores nec non caetera Ecclesiae membra magis ad ἐπί-
γνωσιν & agnitionem veritatis secundum pietatis indolem
pertingentia, quibus catechisando singulis diebus sancta Aposto-
lorum scripta a nobis explicantur. Sed sicut triticum
semper paleam habet admixtam, ita non desunt inter istos,
qui cognitione mere historica de rebus divinis contenti sunt.
At vero, quia oratio verum est medium, per quod viva Dei
cognitio ac divina indoles quaeritur & invenitur
, ex his qui-
dam sexto die cuiusque hebdomadis conveniunt, qua hora ani-
mum suum ad Deum elevant, & alius post alium, orationi cor-
dis insistunt; hac tamen differentia, ut viri cum pueris in
uno, & mulieres cum puellis in alio conclavi Deum ad-
orent. Omnino autem semper observamus, quod aetas iuve-
nilis utriusque sexus aetatem senilem & in cogni-
tione veritatis Christi & in oratione ad Deum vincat.
Deinde privatissimi etiam labores nobis incumbunt, ut
sunt 1.) visitationes domesticae; 2.) Colloquia cum mem-
bris Ecclesiae secundum uniuscuiusque vel internum a-
nimae vel etiam externum corporis statum; 3.) conver-
siones ex idiomate Germanico in Damulicum; siquidem
iam unus Theologiam Freylinghausii, alter B. Speneri Ex-
plicationem Catechismi in idioma Damulicum trans-
fudit; 4.) Elaborationes quorumdam Tractatuum, quos
in Europam transmittimus, ad revelandum magis Nostra-
tibus naturam & ὀχυρώματα istius Paganismi, ad quem
evertendum missi sumus: quam ob caussam hoc anno duos
eius modi Tractatus elaboravimus, quorum unus agit
de Paganismo in genere, alter de Arte Medica inter