Viro maxime Reverendo atque Amplissimo
Ecclesiae Christi Bostonensis in America Ministro fidissimo
uberrimam in Christo salutem dicit.
Litteras Tuas, die 10 Ianuarii, anni 1712mi ex India
Occidentali ad me datas, una cum adiunctis libellis
& nummo aureo ad d. 1. Aprilis 1713 rectissime accepi:
illae autem, quas die 28. Maii 1711. abs Te missas esse, scri-
bis, ac quarum exemplum istis incluseras, mihi nondum
sunt redditae. Sane ingenti me gaudio adfecerunt binae
istae litterae Tuae, tum propter donum, ex tam remotis re-
gionibus praeter omnem spem atque opinionem meam Or-
phanotropheo nostro oblatum, librosque mihi destinatos,
tum praecipue eam ob caussam, quod inter eos, quibus caus-
sa DEI his temporibus curae cordique est (quorum multos
per divinam gratiam novi) & Te esse intellexi. Quod ipsum
partim libris, ad promovendam Christi cognitionem abs
Te conscriptis perspexi, partim ex sanctiore voluptate,
quam ex institutorum nostrorum, ad eumdem finem spe-
ctantium delineatione Te cepisse, verbis pluribus narras,
non immerito iudicavi. Hinc factum est, ut compellatio
Tua, qua in alicuius libelli praefatione ad indefessam ope-
ris Dei continuationem me cohortaris, imprimis autem pre-
ces piaque vota, quae pro me meisque collegis ac Orphano-
tropheo nostro litteris Tuis nuncupasti, quaeque quotidie abs
Te pro nobis ad Deum fieri adfirmas, animum meum me-
orumque collegarum ad laudandam inenarrabilem caelestis
Patris bonitatem mirifice excitarint. Pro quo divino bene-
ficio & quod istam Tibi mentem indidit, Ipsi iterum ite-
rumque gratias ago, & ut eamdem mentem Tibi perpetuam
esse iubeat, atque in amplificando illuc etiam locorum Chri-
sti regno in dies magis magisque defigat, ex animo precor.
Quam incundae igitur Tuae mihi fuerunt litterae, tam
vehementer doleo, quod pro eo, ac debui, illis respondere
adhuc haud potuerim. Tanta nimirum negotiorum mul-
titudine (quod vere adfirmare possum) adhuc distentus
fui distineorque, ut, nisi Deus Optimus Maximus sua
me singulari gratia suffulciret confirmaretque, succumben-