merantur 34, quibus de omnibus ad vitam necessariis pro-
spicitur. Restat, ut nonnihil adiiciamus de modis, di-
spergendi semina verbi divini inter Paganos ipsos, clari-
tate Evangelii destitutos. Primus hic est: Egressi ad
coetum Paganorum sermonem cum illis conserimus de la-
psu generis humani, de voluntate divina hominibus re-
velata, & de via, qua homo in Mediatore Christo ad
vitam renovatur. Alter modus est iste: Parvulos nostros
educimus in plateas, pagos & domos, iter facientibus ad
quietem aedificatas, atque in eiusmodi locis, concurrenti-
bus Paganis, Verbum Domini dictis parvulis cateche-
tice instillamus, adhibita semper applicatione ad circum-
stantes infideles. Accedit tertius modus, ubi de Christi-
ana doctrina libellos in linguam Damulicam conversos
quacumque occasione dispergimus. Supersedemus alios
modos, quibus hoc in negotio utimur, enumerare, quippe
qui peculiari libello, duobus abhinc annis in Europam
misso, a nobis inserti sunt. Pauca haec sufficiant mo-
nuisse de Ecclesiola Damulica.
Sed & alterius coetus, si licet, Ecclesiolae Lusitani-
cae
(a lingua ita dictae) paucissimis mentio facienda
est: quae lingua in maritimis civitatibus Indiae ori-
entalis usitata est, in quibus Europaeorum plantationes,
quas vocant, erectae sunt. In hac Ecclesiola deprehen-
duntur, ut in praecedenti, Baptizati, Baptizandi
& schola. Et quia hic ordo in plurimis Ecclesiae Da-
mulicae antea delineatae respondet, tantum modo ea, in
quibus discrimen attenditur, recense//bi//mus. Diebus dominica-
libus concio habetur Lusitanica hora 9 finita nempe
Damulica. In qualibet concione iam absolvitur Arti-
culus fidei circa credenda & agenda, qui a meridie
in aedibus Missionariorum catechisando repetitur, ut ob-
servari possit, quam attentos se in audiendo verbo Dei
praebuerint minores ac adulti, & ad firmandum magis
animos in veritate. Die quarto cuiusque hebdomadis