tanquam grati animi qualemcumque testem, mitto. Persua-
sum Tibi habeas velim, me ex eo tempore, quo nobis per litte-
ras innotuisti, creberrimam Tui in precibus ad Deum fecisse
mentionem nec umquam eam facere destiturum esse. Quod
mutuum amoris Christiani officium, ut et mihi, collegis-
que meis, prout liberalissimo promisisti, porro praestes, etiam
atque etiam rogo atque obtestor. Ita futurum esse credo,
ut licet locorum intervallo disiunctissimi simus, animi ta-
men nostri in Deo in dies magis magisque coniungantur,
et tandem in caelesti patria, ad gloriam Dei et salutem
nostram sempiternam de facie etiam invicem nos perno-
scamus. Ita faxit Deus propter Christum, filium suum,
communem nostrum sospitatorem! Amen. Vale. Collegae
mei paullo ante nominati, nec non duo isti, quos in
Pastoratu habeo, Freylinghusius et Wieglebius salu-
tem Tibi impertiunt. Datae Halae Saxonum ad d.
19. Dec. 1714. //Halae Saxonum.//
 









Abgedruckt in: AUGUSTI HERMANNI FRANCKII NARRATIO DE ORPHANOTROPHEO GLAUCHENSI. In: Natalicia secularia Augusti Hermanni Franckii. In aula magna Orphanotrophei publice celebranda directorii aedium Franckianarum nomine ex officio indicit Fridericus Augustus Eckstein. Halle 1863.
Kollationierung: Jürgen Gröschl