Francke-Portal7. SekundärliteraturBibel und Bibeltext bei August Hermann Francke und Johann Albrecht Bengel.

  
Dokument 
Bibel und Bibeltext bei August Hermann Francke und Johann Albrecht Bengel.
Seite
133
Einzelbild herunterladen
 

varietates vel casu vel consilio sunt exortae. casu, ut plurimum, quum librarii magis in res quam in verba essent intenti: itaque non res, sed verba mutationem subiere. consilio invectae sunt deteriores quaedam varietates vel pravo vel inepto. at haereti- corum vim Scripturis allatam observavere pii patres, & loca ab iis sollicitata, eo diligentius, si vel reliqua minus curarent, defenderunt: itaque cum haereticis ipsi9 corruptelae eorum ad nihilum venerunt, praeter pauca, quae speciminis instar in reliquiis librorum a patribus contra eos editorum remanent. Varietates ab homini- bus non malis interdum in locum lectionis sanioris, quae offendere videretur, in nonnullis codicibus substitutae, eo etiam ipso minus periculosae sunt, & veritate vindicata ultro disparent. In codicibus si quid Iabis est; id vel has varietates afficit, quas recensuimus: vel ceteras omnes. Non eas, quas notavimus; ut res loquitur per omnes versiculos. sin autem ceteras; quaenam sunt, & ubi gentium? Monu- menta, quae a literatis hominibus accuratissime sunt excussa, tarn late patent, quam Universitas rerum Christianarum, & cum ipsa sua varietate ad aetatem apostolo- rum assurgunt redeuntque, per codicum, climatibus, dialectis, seculis diversorum consensum inter se, & cum versionibus etiam antiquioribus, & cum patribus anti- quissimis, atque adeo apostolicis.« (S. 873!)

Bengel geht dann weiter zur »Scripturae sacrae ubertas« und erklärt: »Quae ad fidem, amorem, spem pertinent, non semel, sed ubique exhibentur. In unum con- ferantur omnia loca N. T. quorum de lectione cum ulla rationis specie ambigendum putes. nil non expediri, &, quicquid interest, sarciri ex iis potest, quae nullam plane mutationem subiere. Fac, in uno alteroque miraculo, hanc illamve circumstantiam per lectionis varietatem in dubium vocari, aut etiam totum aliquod miraculum esse dubiae lectionis. nil obest. Multa miracula ne perscripta quidem sunt: sine detri- mento fidei. non uno miraculo nititur fides nostra, sed multis: nec his quidem, unice. Syrophoenissa illa ex fama de Iesu hausit fidem, etiamsi alii aliis ei verbis virtutes Iesu praedicarent. Fac unius alteriusve dogmatis probationem per lectionis varietatem in uno alterove loco impeditiorem reddi: ipsum tarnen dogma firmum & inconcussum manet.« (S. 875!) »nam scripta apostolorum lectitarunt anagnostae, enarraverunt homiletae, vindicaverunt haereticorum mallei, transtulerunt meta- phrastae, custodiverunt episcopi, atque ita adducti fuere librarii, ut multa semper' pararent exemplaria; & coerciti, ut erratis solito paucioribus ea obfuscarent. Situ, mortalium libri corrumpuntur: Scriptura sacra, continuo usu nitidam integritatem retinuit.« (S. 878) erklärt Bengel.

Zu den Textvarianten gilt grundsätzlich erstens: »Omnis vocula a Spiritu Dei profecta, spiritualem vim habet: eo minus dubium est, quin omnes literae N. T. sint numeratae, ut de capillis suorum loquitur Dominus. Magnas ergo rationes subesse oportet, quod tanta sit nata lectionis varietas. Quamvis enim pro multitudine insidiarum, quas omni tempore Scriptura sustinuit, integriorem eam omnibus scrip- tis humanis, si ea pari cura excutiantur, reperturi simus: tarnen opinio humana dignius Deo putat, omnes prohibuisse differentias. Nimirum quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: & quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Ut homines, natura mendaces, idonei tarnen fiunt praecones veritatis evangelicae: sic manus humana, tarn lubrica, fit tarnen organon ejusdem veritatis propagandae. Si quis multitudinem variarum lectionum in omni genere scriptorum; si causas earum, in N. T. etiam proprias, expenderit; agnoscet, miraculum futurum fuisse omnium maximum, si tot exemplaria N. T. omni labilitati manus humanae sub- tracta essent. Imo id miraculum adeo fuisset manifestum atque palpabile, ut fides Scripturis habenda, jam non esset fides. Illud autem, quod inter textum manus apostolicae, & inter textum cujusvis temporis interest, sane tanti non est, ut provi- dentiam Dei ad id miraculose avertendum commoveri oportuerit. Thesaurum gesta- runt apostoli in vasis figlinis: virtus divina reposita est in litera labili« (S. 88if) und zweitens: »Lectiones vero, corruptelae suspicione Iiberatas, aeque pro verbo