Ego Martinus Bosse Nelba–Magdeburgicus, patre
Sebastiano Bosseo, eiusdem loci agricola, et matre Catha-
rina Winklerin anno recuperatae salutis MDCXCV natus,
Deo ter Optimo Maximo gratias debeo agoque humillimas,
qui maxima mihi ab incunabulis contulit et adhuc confert
beneficia. Non solum enim post nativitatem meam natu-
ralem in sacro me baptismate ex aqua et spiritu regene-
ravit; sed sequente etiam aetate in praecipuis Christi-
anae religionis articulis, quantum quidem tulit loci istius
occasio, curavit instituendum. Mater mea mature et vix
mihi sexenni, pater autem iam vicennali decessit. Ineunte
adolescentia cum annum agerem decimum quartum, Halam
missus sum scholam latinam orphanotrophei Glauchensis fre-
quentaturus; ubi quidem per sex annorum spatium, in omni-
bus, quae ibi tractantur, disciplinis omni cura et industria
sum institutus. Imprimis autem grata mente agnosco, me ibi-
dem verbi divini praeconio ad pleniorem veritatis agnitionem et ad fidem
in nomen Jesu Christi
//verique christianismi studium ardentius// perductum esse. Anno aetatis meae vi-
gesimo bona cum pace superiorum meorum ex schola illa
dimissus ad academiam Halensem me converti, in qua studio
theologico ad praescriptum summe Reverendae Theologicae fa-
cultatis operam meam navavi Collegia, quae annis meis academi-
cis frequentavi, praecipua fuerunt, theticum, exegetica et herme-
neutica, ascetica et paraenetica, philologica hebraica et grae-
ca, antithetica, historico-ecclesiastica et, quantum temporis
et facultatum penuria concessit, philosophica. Biennio et quod
excessit, in academia exacto, paupertate coactus Magdeburgum
demigravi, ibique liberis instituendis vitam meam sustentavi apud
Virum excell. Dominum a Moldenhawer Serenissimi Borussiae Regis
Consiliarium intimum. Illo autem cum tota familia in Borussiam
demigrante, ego me Brunswigam contuli ad quendam huius
urbis patritium, nomine de Brook, apud quem sesquiannum
liberorum fui informator. Hinc domum redux per integrum