Quum verum sit, quod nulla profecto res majorem homini
gloriam affere possit, quam bona fama, meliore vitâ conjun-
cta: nec hoc veritati adversabitur, si dixero, laudem hanc,
gloriamve nihil magis augere posse, aut famam altius extollere,
quam honesto genere natum esse, et parentibus uti, virtute et
vitae integritate prae caeteris conspicuis. Pagani certe
saniores magni fecerunt eos, quorum origo cum fama pari passu
ambulabant: Christicolas oportet fere ortu praecellere, et paren-
tes habere honestos. Originem ego non quidem traho prae
reliquis excellentem, attamen honestum. Pater mihi est
Joannes Paulus Rothius, à Serenissimo Brandenburgi
Principe legitimé constitutus pastor Kozaviensis, mater
jam defuncta Anna Barbara ex stirpe Luziana orta.
Natus sum anno millesimo septingentesimo decimo octavo
die Aprilis octavo, venatus eodem die, teste generoso
Domino liberoBarone de Kozau pp à quo nomen accepi
Friederici Augusti. Parentes praeter regulas pietatis
praecipuas, scientia bonarum artium ut mature imbuerer,
sedulo prospiciebant, eandemque ob causam me adhuc puerum
privatim ab aliis instruendum curabant diligentissime.
Posthac per annos aliquot domi primordia studiorum capessens,
jussu parentum Schlizam abii, ubi studia humaniora ope divinâ,
quantum potui, edoctus, Theologiam discere comprimis juvit.
Praeter lapso biennio a patre domum revocatus, et per breve tem-
pus domi moratus, Academiam Altdorfinam frequentavi, quod,
pater, ut sumtibus parceret, praecepit. Animo quidem propo-