lam Ülzensem, et inprimis Praeceptoribus Rectore
Elfeldo, et Con-Rectore Trillero usus fui, quorum
fidei privatim etiam commissus sum, primum qui-
dem ConRectoris, qui cum avocaretur, Rectoris iam
dicti deinde. Quos, audivi Latinae linguae Auc-
tores sunt Cicero, Curtius, Cornelius Nepos, Justinus.
In Poesi Virgilium, Horatium, Owenum et
versus a Murmelio ex variis Poetis collectos
tractavi. In Theologicis Henichium, in discipli-
nis Logicam Hornei et Rhetoricam Mitternachts,
nec non praecepta Aristotelis, ex operibus eius
in peculiarem libellum a Cl. M. Delio
Rectore Scholae Cellensis digesta, percepi.
Ad Graecam linguam quod attinet, Novum
Testamentum et Enchiridion Epicteti pertra-
ctata fuerunt, in Poesi vero Hesiodus.
Prima quoque Hebraicae linguae rudimenta magistro
Rectore supra iam memorato ieci. Magna
vero cupiditate cum tenerer Accentuationis
addiscendae, ad maxime Rev. Dominum Andream
Reinbek, Praepositum Lüchoviensem, Patruum
meum Summe Colendum me conferens
annum in hoc studio non neglectis caeteris
trivi, simul Compendium Baieri percurrens
Non vero sine Singulari Dei ductu fiebat