Jacobi Henningii

Curriculum et vitae et studiorum
 
Jacobus Henning Salaviensis
Borussus, natus anno supra mille-
simum sexcentesimum septuagesimo
tertio, die, quae prima adventus in Ec-
clesia audit, patre Johanne Hen-
ning
Hannoverano Saxone νῦν εν
ἁγίοις, matre Maria, oriunda ex
familia Schretterorum Borussa. Is
cum post sacra initiationis, ad eam
Deo fovente perductus esset aetatem,
quae literis formari potest, primum
Regiomonti ab ipso parente, (qui
procuratione arcis Salaviensis
abdicata, Elbingam, ad Xenodo-
chii quod vocant divitis admini-
strationem vocatus, concesserat, ubi
quoque vitam finiit) literarum ele-
mentis est imbutus. Praeceptores ve-
ro gymnasii Elbingensis, cum illi
atria latinitatis aperire satagerent,
avunculus alter, Honoratissimus
Vir, Michael Schretter, Mercator,
Wilnam, metropolin Magni Ducatus
Lithvaniae anno MDCLXXXV. eum
accersivit. In aedibus hujus Viri, per
triennium fere commorans, cum Sermo-
nem polonicum et latinitatem addi-
dicisset, ab altero avunculo, Illustri
Domino