Johannes Gustavus Reinbeck an-
no MDCLXXXIII die XXV mensis
Januarii natus est in suburbio,
quod est ad Cellas, vulgo Die
Blumelage, patre quidem An-
drea Reinbeck
, Luneburgensi,
qui tunc temporis Pastoris offi-
cium gerebat, matre vero So-
phia Hencken
, Cellensi.
Per baptismum albo Christiano-
rum adscriptum parentes a teneris
statim unguiculis privati cujusdam
Praeceptoris, Nicolai Lindenber-
gii
(qui jam, dum haec scribo, Cel-
lis pastorali officio fungitur)
disciplinae commiserunt, et mox,
filii indole atque animi inclinatione
perspecta, studiis sacris consecra-
runt. Cum vero modo dictus
Lindenbergius ad munus eccle-
siasticum suscipiendum abiret,
pater pueram octo annorum in
Scholam Cellensem recipi curavit,
quam vero ultra biennium frequen-
tare non potuit, patre ad prae-
posituram Luchoviensem avocato.
Luchovii igitur (quae civitas in
Ducatu Dannenbergensi jacet)
Scholam publicam denuo visita-
vit, inque ea Linguam Graecam,
Laticam, Rhetoricam, Logicam,