vebam: nec quicquam domi a carissimo Parente intermissum
est, quod pietati instillandae, primisque Theologiae rudimentis imbi-
bendis aliquid conferret. Iam tirocinio fidelium Magistrorum
ope in Parentem aedibus deposito, in celeberrimum Gymnasium,
quod Stargardiae est, anno aetatis meae XVII missus, et maxime Reve-
rendo viro Johanni Guilielmo Zieroldo S.S. Theologiae D. ejusdemque
in dicto Gymnasio Professori P., quem meritorum in me caussa
nomino, commendatus sum, qui me adeo benigne excepit, ut non
tantum in pietatis ex eruditionis fundamentis me publice pri-
vatimque institueret, quin etiam mensa atque hospitio per biennium
dignaretur. Ubi simul ex Clarissimis viris, quorum fidem et
industriam non laudare nequeo, optima quaeque praecepta eruditionis
et doctrinae hausi. Ut enim ceteros, brevitatis causa taceam,
honoris caussa nominandus est Vir clarissimus M. Pascha,
Gymnasii Rector, cui in ratiocinandi praeceptis, aeque ac Metaphy-
sicis, Moralibus et Politicis sedulam dedi operam: Ante lau-
datus vero Zieroldus solidavit pietatis fundamenta, alteramque
Hebraei codicis lectionem additam fere absolvit, paucis tantum
exceptis libris, nec minus Exegeseos verae fundamenta, Episto-
las Apostolicas interpretando superstruxit. Biennio hac ra-
tione transacto, et honestissima missione impetrata, postquam
publice disputationem in cap. VII. ad Romanos de Statu Naturae
et Gratiae sub praesidio Amplissimi Zieroldi defendissem, et Pro-
fessoribus et commilitonibus vale dixissem, ab illis, quorum
intererat consentire, in hanc Fridericianam verno tempore
anno 1699 missus sum. Qua per biennium substiti, et coepta
 
ante