doctrina, consilio et exemplo
suo tantam in animo meo vero
habuit, ut, si quid unquam
ecclesiae Christianae emolu-
menti afferam, id in primis huic
viro, omni laude meam superiori,
debeam; idque felicissimis vi-
tae meae eventibus annumero,
quod ejus praeclara in religi-
one Christiana eruditione prae-
paratus in ecclesiam Christi-
anam receptus sum. Licet
decimo septimo aetatis anno
nondum peracto, in litteris ta-
men, quae vulgo humaniores
vocantur, ex praeceptorum meo-
rum testimonio satis instructus
scholam reliqui Jenamque ad
studium theologiae et disciplina-
rum cum ea conjunctarum trac-
tandum me contuli. Quibus
postquam per duos et dimidium