Academia & Sorbona //studuit//, dum Bibliotecarii munere
fungeretur apud Nobilem Abbatem de Caummartin
Ministri de Pontchartrain affinem. Postea coepit
docere linguam Arabicam privatim. Fuit & aliquam-
diu studiorum Socius & à Secretis Marchionis de
Blainville, regis Ministri de Torci cognati.
Initâ Riswicensi pace, a primo regis Biblio-
theca Custode, Abbate de Louvois promissum illi,
tempore belli in Bibliotheca, munus oblatum
fuit; at ille qui id perquinque annos expecta-
verat, cum audiret tam exiguum assignari Stipen-
dium, (ut pote quingentae tantum erant librae)
offensus, recusauit & in Angliam sese recepit.
Londini in Schola D. Pauli apud Doctorem
Postethlueth per aliquod tempus //nonnullos// ejusdem loci
alumnos instituit in linguâ Arabica & Gallica.
Interea ipsum inter & D. Ludolfum falo functum
Principis Georgii Dani olim â secretis intercessit
necessitudo ac familiaritas. Hic ipsi; ut in
Germaniam, Halam Saxonum praesertim, veniret
suasit. Halae fere per annum degens, tractauit
nonnulla in gratiam multorum studiosorum
in Arabicis. Adversa vero valetudine inde
invitus