as Chaldaicae a Ionathane
conscriptae libris Propheticis.
Neque tamen Arabicae litera-
turae expers plane fuit et
ignarus, sed huic quoque tempo-
ris aliquid dicavit, et solidum
in illa fundamentum jacere sate-
git. His ille linguis instructus,
annos natus viginti, habita mo-
re in scholis recepto oratione
valedictoria, a Praeceptoribus su-
is cum omnigenae prosperita-
tis voto dimissus, anno superi-
oris saeculi XCIII. academiam
Ducalem Saxo-Jenensem pe-
tiit, per anni spatium, et quod
excurrit, ibidem pro virili
parte studiis operatus. In
Rabbinicis et doctrina accentu-
atoria audivit clarissimum