Vita.
Quod mandatum mihi est, ut vitae adhuc
actae studiorumque conspectum aliquem si-
sterem, faciam id, quam brevissime fieri pot-
est. Natus sum anno MDCLXXX. in eunte
Martio, Elricae, quod oppidum in Hohenstei-
nensi Comitatu ad radices filvae Herciniae
situm est, patre Joanne Michaelis, matre
Anna Catharina itidem Michaelis: utrique
enim illud cognomen cognomen diversae fami-
liae dederant. Vt primum autem aliquid
ingenio valere coepi, partim a patre intra
privatos parietes ad fundamenta religio-
nis Christianae partim in schola publica
ad bonas artes disciplinasque, inprimus ad
Latinitatem, seduli institutus sum. Etsi
vero incredibili studiorum cupididate tenerer,
tamen pater, quod dissideret, suis opibus
me aliquando in academiis sustentari posse,
cupiebat, ut opificium quoddam aut aliud
vitae genus sequerer. Equidem, ut littera-
rum studia defererem, adduci vix poteram;
neque tam spes erat, ut consentiret pa-
ter: itaque aliquamdiu incertus eram, u-
trum vivendi genus eligendum foret, donec
tandem aut precibus meis permotus parens,
aut M. Damii, Viri admodum reverendi et
ecclesiae patriae pastoris bene merentis, con-
silio hortatuque adductus, constitueret, anno
MDCXCIV. tempore verno cum carissimis
avunculis, tunc temporis in patriae hibernan-
tibus, quorum alter nunc linguarum Graecae
et Orientalium professione, alter Angelo-
poli in extrema Moscovia pastoris evange-