bergico, tota ferme Regio miserrimum in modum
devasta est. Omnes tunc fuga salutem petebant,
inter quos quam plu//ri//mos etiam Juvenis Backmeisterus
Ulmam venit, ibidemque cognatorum multos, et inter
illos Tutorem, qui circuli suevici conventui inter-
erat, invenit, à quo aliquot post septimanos //Mense n. August. An. 1693//, quod
major Ulmae securitas studia tractandi erat, de-
ductus est ad Conrectorem Gymnasii, qui Hospitem
sese Praeceptoremque libenter praebuit, haud exiguum
enim puerorum numerum mensa ipsius alebat quo-
tidie. Sed tunc vere plane deperdita res erat
Backmeisteri, cum enim studia ejus vix mererentur
locari in quintam, septimae classis discipulus
puer duodecim annorum judicio Hospicis esse debuit;
De hoc statu multa verba non sunt facienda,
quid enim immoderata //libertas// Juveni noceat, neminem
qui sanus est, latere potest, sufficit dixisse, quod im-
mensa Dei bonitas ab interitu puerum tunc vin-
dicaverit, cum, anno nondum praeterlapso, voca-
tus sit Stuttgardiam ad examen publicum, ubi
apparuit, quid didicerit (scilicet) Ulmae, hoc ta-
men non obstante, dirigente ita supremo flu-
mine, ex speciali Serenissimae Viduae Ducis Würtem-
bergiae gratia in Monasterium, quod Blaubirae
florat, receptus est, Anno 1694 die 2 Maii (qui
dies Crucis inventionis erat). Praesul Monasterii
tum temporis obses cum reliquis in Gallia detina-
batur, quoniam condonati incendii aestimatio resta-
bat. Praeceptores vero oderant, Dominus M. Johann
David Schmidtin, et Dominus M. Ludovicus Fridericus
Salomon. Hi mira fidelitate Paternoque candore
quaesiverunt, qua ratione Juvenes et studia et
mores emendare possent, praescripserunt igitur
inter alia, Cornelium Nepotem privatim legendum,
cum publice Terentius, Curtius et Virgilius expone-
rentur, una cum fundamentis Hebraicis et Novo
Testamento Graeco. Anno 1697 Mense Julio cum
condiscipulis Bebenhausam, quod Superius vocatur Mona-
sterium, translatus est. Praesul hujus Monasterii
est Andreas Adamus Hochstetter D. Theol. D. Vir egre-
gia eruditione et pietate sincera conspicuus.
Praeceptores Dominus M. Joh. Andreas Hochstetter, et
Dominus M. Johannes Stierlin; Hos itidem erga se pro-
pitios et fideles expertus est Backmeisterus, unde