Ex Literis Domini M. Langii ad Dr. Breithaupt.
Ante dies quatuordecim septuagesimum primum
inchoabat annum, quo die certo suam exspectabat ἀνάλυσιν;
et cum nativitatis articulus ac momentm circa horam quintam
vespertinam adesset, audito campanae signo illico in laudes Die
largas lacriimis resolvebatur actisque gratiis clara voce,
quam demisissime suam totius vitae culpam deprecabatur,
rarissimo imo inaudito humilitatis exemplo, ...fens ac deplorans,
mixto gaudii et tristitiae exemplo affectu, se Deo fuisse inutilem,
plurimamque vitae partem non eius consecrasse gloriae! id quod
ego, quia praesens eram, obliviscar nunquam.
Ex Literis alius amici