Curriculum vitae et studiorum.
 


Si praeterti temporis spatium mens mea respicit
et pueritiae memoriam recordatur ultimam, inde usque
si repeto, quae summus in me Deus contulit be-
neficia, summa sunt atque innumera. Subit hinc
animum meum memoria verborun, quae 1 Sam.
VII, 12 a Samuele prolata legimus הֵנָּה ⁻דעַ
הוָהיְנרָזָעֲ Eadem haec verba in aeternam
Summi Numinis gloriam de me pronuntiare
queo. Ab ovo itaque ut exordiar, natus
sum Anno M. DC. LXXXI, mense Septem-
bri Ülzenae quae urbs sita est in Du-
catu Cellensi, patre Johanne Justo
Hencke, judicii Ülzensis Actuario, matre
vero Anna Gerdrut Blikwedel. Quem-
admodum vero et ego in peccatis conceptus
sum atque natus, ita a nativitate statim
per baptismum Deo sum initiatus. Per-
actis vero infantiae meae annis, ingenius ar-
tibus mei me Parentes consecrarunt,
praesertim, cum earum me deprehenderint
cupidissimum. Igitur frequentavi Scho-
lam