Domino Johanne de Schretter The-
saurarii Vicario Magni Ducatus
Lithvaniae, Insterburgum in Prussia
ad virum pium et doctum, M. Johan-
nem Pikerum
, Scholae illius urbis
quondam Rectorem missus est. Hoc du-
ce, jactis per triennium in doctrina
christiana et literis, solidioribus fun-
damentis studiisque Scholasticis ad umbili-
cum ductis anno MDCXCII in
Academiam patriam est delatus. In
eligendo autem studii genere cum hae-
sitaret, suumque propositum illis quorum
intererat significaret, se medicinae
velle operam navare, imprimis cum per
biennium in aedibus Honoratissimi Vi-
ri Henrici Radwald, pharmacopolae
Regiomontani (cujus instituit liberos)
versaretur; mater dilecta huic consilio
obstitit vehementissime, significans
se filium suum DEO vovisse, indefessis
Dominum defatigans precibus, ut filius
suus vel custos ad limen in sanctuario
ejus fieret, omnibusque quibus potuit
rationibus permovit, ne filius studium
desereret theologicum. Vocationis igi-
tur divinae certior factus, cum idem
amplecteretur, liberis, maxime cateche-
tica doctrina informandis sapienter
ita moderante Divino Numine magnam
annorum suorum academicorum par-
tem fuit praefectus. Cui labori licet
multum temporis insumeretur, studia
tamen pro viribus est sectatus. Logicam
audivit ex Viro Plurimum Reverendo
M. Christophoro Scultz, diacono tem-
pli quod Regiomonti est Haberbergen-
si